monumenta.ch > Plinius > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 20
{IX} Romae eam Magnus Pompeius triumpho Mithridatico ostendit. accendi Fabianus negat, uritur tamen odore iucundo. duo genera eius: rarum id quod melius, arboreum, purae et enodis materiae nigri splendoris ac vel sine arte protinus iucundi, alterum fruticosum cytisi modo et tota India dispersum.